CIUDAD DEL VATICANO (https://press.vatican.va - 21 de noviembre de 2021).- El 25 de diciembre, Santo Padre FRANCISCO nombró al Em.mo Card. Dominique Mamberti, Prefecto del Supremo Tribunal de la Signatura Apostólica, Su Enviado Especial a presidir la Santa Misa que será celebrada en ocasión del 150° aniversario de la fundación de la Asociación Pro Petri Sede, el 27 de noviembre de 2021, en la Basílica de Koekelberg en Bruselas.
Textto de la Carta del Papa al Cardenal Dominique Mamberti:
FRANCISCUS
EPISTULA DATA
DOMINICO S.R.E. CARDINALI MAMBERTI
Venerabili Fratri Nostro
Dominico S.R.E. Cardinali Mamberti
Praefecto Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae
“Prae gravibus socialis et oeconomicae iniustitiae formis civilisque corruptionis quibus integri populi ac Nationes afficiuntur, [...] vulgatior in dies et acrior fit personalis socialisque absolutae renovationis necessitas cuius vi provideantur iustitia, mutua hominum necessitudo, probitas, rerum perspicuitas” (s. Ioannes Paulus II, Veritatis splendor 98). Quae necessitas discriminis hoc tempore usque magis percipitur. Revera, “individualismus indifferens inhumanusque in quem incidimus nonne ex segnitia quoque oritur altiorum bonorum perquirendorum quae circumstantiarum necessitates praetereant? Relativismo additur periculum ne quis potens aut vafrior praesumptam veritatem inferre valeat” (Fratelli tutti 209).
Cum quidem novimus superiore anno Bruxellis faustum iubilaeum centum quinquaginta annorum celebraturam Consociationem Pro Petri Sede, quae actuosum tot per annos prosequitur opus solidarietatis et caritatis explere contra indifferentiam et individualismum, Nos toto corde sodales eius et cooperatores nobili in hoc proposito confirmare cupiebamus. Attamen, ob sinistra rerum adiuncta, tantummodo hoc anno potest memorabilis haec anniversaria memoria debite celebrari.
Referente autem Venerabili Fratre Augustino Kasujja, Archiepiscopo titulari Caesariensi in Numidia atque illo tempore Nuntio Apostolico in Belgio, urbanam iteratamque ad Nos petitionem ut huiusmodi iubilarem eventum praesentia eminentis Delegati Nostri honorare dignaremur, quam scripto manifestavit memoratae Consociationis Pro Petri Sede Praeses, illustris Dominus Bruno Nève de Mévergnies, qui olim etiam munere Oratoris Extraordinarii apud Nos et Sedem Apostolicam functus est, libenter hanc accepimus postulationem.
Tu vero, Venerabilis Frater Noster, qui in quadraginta annis sacerdotii tui tam diu in Sanctae Sedis ministerio fidem et caritatem comprobasti, nunc autem magni ponderis officio fungeris Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecti, prorsus Nobis dignus videris cui peculiare hoc munus committamus. Quapropter hisce Litteris te constituimus Nostrum Missum Extraordinarium ad centesimam quinquagesimam anniversariam memoriam fundationis Consociationis Pro Petri Sede die XXVII proximi mensis Novembris, videlicet in pervigilio Dominicae primae Adventus, Bruxellis in Basilica Sacratissimi Cordis Iesu loci Koekelberg explendam.
Sacris celebrationibus nomine Nostro praesidebis et omnes adstantes salutabis atque ad renovatum studium apostolicum hortaberis ita ut, vi spei quae ex fide oritur, amore erga Deum accensi, pietate, actuosa caritate ac tota vita laudes Ipsi praebeant, quoniam in aeternum misericordia eius.
Nos precibus tuam sustinebimus tantam missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae et beati Pii IX qui Ecclesiae Supremus Pastor fuit tempore quo memorata Consociatio orta est. Apostolicam denique Nostram Benedictionem copiose tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos mitteris profuse communicandam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Octobris, anno MMXXI, Pontificatus Nostri nono.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana